Prytaneum (Graece πρυτανεῖον), qui alias tholus etiam dicebatur,[1] fuit sedes prytanum(d) (Graece πρυτάνεις), qui plurimis civitatibus Graeciae antiquae praeerant eosque moderabantur. Fuerunt etiam magistratus gravissimi in consilio urbis (Bule) deliberantes. Aedificium Prytaneum dictum ex consuetudine media in urbe in loco facili aditu situm est, commune prope Agoram. Saepe in parietibus eius ignis sacra aeternaHestiae flagrabat, foci deae. Et antea ignis Olympicus ex Aedificio Prytaneo a Virgine Vestali creata est.
Nonnumquam civibus de republica bene meritis cenam in Prytaneo sumere concessum est[2]. Qua de causa Socrates cum apud iudices invitaretur ut poenam sibi indicendam aestimaret, perurbane cenationem in prytaneo sibi dandam arbitratus esse dicitur[3] tamquam nihil mali commisisset sed de civitate optime meruisset.