Prandium ad Mare Tiberiadis est epulum matutinum quo Iesus Christus post resurrectionem discipulos piscatores convitavit ad oram Maris Tiberiadis, sicut in Evangelio Ioannis narratur (cap. 21.3-14):[1]
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Iam evenit miraculum piscium. "Venite, prandete" in versione Vulgata Iesus dixit, Graece autem Δεῦτε ἀριστήσατε; epulum prima luce sumptum potius ientaculum fuerit quam prandium:
Dicit eis Iesus: "Venite, prandete." Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?" scientes quia Dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
Post ientaculum Iesus Simone Petro bis praecepit, verbis saepe citatis, "Pasce agnos meos" (Graece Βόσκε τὰ ἄρνια μου):
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Ioannis, diligis me plus his?" Dicit ei: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meos." Dicit ei iterum secundo: "Simon Ioannis, diligis me?" Ait illi: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meas." Dicit ei tertio: "Simon Ioannis, amas me?" Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: "Amas me?" et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te." Dicit ei: "Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis."