In libro primo Petrus ad Archangelopolim, cui Suedi minantur, proficiscitur. Sed inimici sine proelio recedunt, et Petrus iter continut. Non Neptunus, sed tzar marinus, sicut in Sadkobylina, Petri obviam venit et imperium maris tradit. Ad Solovecenses insulas Petrus cum classe advenit, ubi Thyrsus archimandrita eum accipit et benedicit et historiam monasterii narrat. Sed cum Thyrsus tumultum schismaticorum memorat, Petrus ei fabulam suam de tumultu pyrobolistarum[1], longam et terribilem, narrare coepit. Pyrobolistae a Sophia sorore instigati e domo familia Naryškinorum (nam Petrus Nataliae Naryškinae filius fuit) aliquos occiderunt et ipsum vix non ceciderunt. Tumultu pacato rex iuvenis scientiis operam dare coepit, sed tumultus alius oritur, qui Chovanščina Russice nominatur[2]. Imperfectus est a Lomonosov liber primus.
Liber secundus de Schlusselburgo capto narrat. Ad Schlusselburgum, quod tunc Suedi occupabant, Petrus autumno per Oloniciam et per silvas saxosas Careliae it et, signa metallorum in terra latentium distinguens, de fodinis et fabricis futuris cogitat. Ladogae lacus tempestates videns, canalis Ladogensis construendi consilium cepit. Schusselburgum iam a copiis Russicis obsessum est; expugnatio incipit. Karpov, cohortis praetoriae Transfigurationis[3] dux[4], qui primus hostem petit, perit. Golitsyn, qui Petro dissuadet recedere et iterum expugnatum ire, a ligno de muro cadente occiditur. Suedi victi ab imperatore libere tractantur et dimittuntur etiam cum navibus, NymphaeNevenses victoria laetantur. Oppidum destructum renovatur.