Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Penis Elephantis maximi .
Penis Elephantis maximi .
Penis ,[ 1] (ex eadem radice ac Graece πέος) sive mentula ,[ 2] est membrum virile, sive hominis sive animalium, quod in partes tres dividitur:
Radicem, quae mentulam affigit corpori;
Corpus, quod est productum et cylindratum;
Glandem , quae apicem format et praeputio , frenulo colligato, circumdatur.
Descriptio penis hominis
Penis hominis constat ex binis corporibus cavernosis et singulo corpore spongioso , quae omnia sanguine collecto intumescere et ergo erectionem efficere possunt. Musculi bulbospongiosi et ischiocavernosi mentulam retrahunt et tumescentiam adiuvant. Tres arteriae utrumque latus membri virilis irrorant: arteria dorsalis penis , arteria profunda penis , et arteria bulbi penis .
Processus mentulae positionis
Sanitatis cura
Glans penis, ne nimio sebo madefiat, frequenter et sedulo est viro detergenda.
Nexus interni
Fontes
Gaius Valerius Catullus [ 3] penem quemdam, equitem et praefectum fabrum in Gallia , cui Caesar favebat, refert, qui vere Mamurra dicebatur. Sed ideo mentulae cognomine lacessendi causa illudebatur, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" videbatur (c. 115,8).
Notae
Nexus externi
Pinacotheca
Cereus , qui speciem instrumenti virilis imitatur
Mentula remissa
Mentula posita