Ab annis suis iuvenis munus militare fungens, praefectus militum minor factus, sua voluntate arte pingendi studere et tempore a munere sua principali non occupato picturas creare incepit. Postquam Nicolaus I, Russiae imperator, unam e picturis Pauli Fedotov visit, permissionem eo dedit ut munus militare linquat et se arte pingendi dedicet, stipendio utens. Quum stipendium illud satis parvum fuit, Fedotov inspiratus dimissionem obtinuit et se arte dedicavit, initio vitam militarem et dein plerumque vitam cotidianam pingens (etiam nonnumquam versus picturas eius explanantes fecit). Gradatim factus est pictor satis clarus, et anno 1848 titulum academici artis pingendi ab Academia Artium Petropolitana obtinuit. Problemata tamen habuit cum censura Imperii Russici. Tenero anno 1852 dementivit et nonnullos menses post in dementium valetudinario obiit.