Paropsisterna m-fuscum est species parvorum coleopterorum subfamiliae Chrysomelinarum.[1] Quod insectum fecundissimum est, et silvicolas mercatorios vexat. Arbores generis Eucalypti praesertim petit.[2]
Hoc coleopterum est pallidum, variantibus maculis fuscis in elytris et pronoto et aliquando clarissime coruscantibus in fundamento elytrorum. Larva est larviformis et viridis pallida sicut folia quibus vescitur.[3]