E populo Mandinga[2] ortus, Ousainou Darboe filius est Numukunda Darboe olim apud parlamentum Gambiense legati. Alumnus est universitatum Lacupolitanae in Nigeria et Ottaviensis in Canada. Causidicus operam dedit, usque ad annum 1980 pro regimine Gambiensi, deinde privatim iura humana suadens atque pro societatibus publicis causas varias sustinens. Factionem unitam democraticam anno 1996 condidit et conducebat, quater se in comitiis ad officium praesidis proponens contra Yahya Jammeh, malo semper successu. Anno 2016 ante comitia habita incarceratus est. Adama Barrow ergo subito candidatus, victor reportatus, aemulum Ousainou Darboe liberavit et ad munus ministri rerum externarum convocavit. Die 29 Iunii2018, praesidem vicarium promovit. Mense Novembri 2021, eius petitio ad comitia praesidentialia 2021-22 convalescit a Commissione Electorali Libera. Die 14 Decembris 2021, Ousainou Darboe Supremam Curiam rogavit ut renuntiatam re-electionem exitu Praesidis Adama Barrow in 2021 electionem praesidentialem everteret.