6 Aprilis Ludi I Olympici inaugurati sunt. In stadio Panathenaico erant 80 000 homines. Ludi inaugurabantur a Georgio I rege, qui hanc orationem habuit:
Plurima cyclismi eventa in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Unum solum ludus per 87 chiliometra ab Athenis Marathona et vice versa duxit. Paulus Masson Francicus optimus cyclistor fuit, cursibus 2000 et 10 000 metrorum vicit.
Ars gladii
Ludi artis gladii in Zappeio fuerunt. Eugenius Henricus Gravelotte eventis rudium?, Leonidas Pyrgos autem certamine sablarum vicit.
Exercitatio corporum
Haec eventa in stadio Panathenaico fuerunt. Germaniae athletae Hermann Weingärtner, Alfredus Flatow et Carolus Schuhmann in pluribus ludis vicerunt. Helvetiae athleta Ludovicus Zutter et Graeciae athletae Ioannes Mitropoulos et Nikolaus Andriakopoulos aliis eventis vicerunt.
Ludi gymnici campestres
Hae eventa in Kallithea fuerunt.
Natatio
Natationis eventa in mari prope Piraeum fuerunt. Hungariae athleta Alfredus Hajós per 100 metra et 1200 metra vicit. Austriae athleta Paulus Neumann in natatione 500 metrorum vicit.
Tenete
Tenete eventa in "Athens Lawn Tennis Club" et in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Hibernicus Ioannes Pius Boland et Germanus Fridericus Traun vicerunt.
Luctatio
Luctationis eventa in Panathenaico stadio fuerunt. Launceston Elliot (Danus), Carolus Schuhmann (Germanus) et Georgius Tsitas (Graecus) vicerunt.
Levatio ponderum
Levatio ponderum in Panathenaico stadio exercita est. Daniae athletae Launceston Elliot et Viggo Jensen hac disciplina vicerunt.
Caerimonia finalis
15 Aprilis Ludi I Olympici clausi sunt. Clausurae Caeremonia in Panathenaico Stadio fuit. Finiti sunt per Georgium regem, cuius oratio fuit:
"Ego declaro clausuram primorum internationlium ludi Olympicorum Athenis."