A die polari nox alba distinguenda est; per diem polarem sol multos dies non occidit, albis autem noctibus occidit, sed non alte sub finitore latet, ut lux eius satis clara maneat. In regionibus, ubi dies polaris observatur, aliquot noctes ante eum et post eum albae sunt.
Definitio exactior noctium albarum de definitione crepusculi dependet. Interdum nox alba dicitur, si ab occasu ad ortum tantum crepusculum civile continuatur (i.e. non inferius, quam −6° sub finitorem sol mergitur); interdum, si crepusculum navigatorium (non inferius, quam −12°).