Nonius Marcellus
Nativitas:
300;
ThagasteObitus:
350;
Patria:
Roma antiquaNomen nativum:
Nonius Marcellus
Nonius Marcellus, qui saeculo IV vel V vixit, fuit grammaticus et polyhistor Romanus, cuius opus solum novimus, De compendiosa doctrina libros undeviginti. In titulo Nonius Marcellus Peripateticus Tubursicensis nominatus est; nihil obstat quin re vera peripateticus ex urbe Numidiae Thubursico(en) fuerit.
Opus
De compendiosa doctrina lexicon est, in quo locutiones et formae Latinae colliguntur et explicantur. Permulta fragmenta Accii, Pacuvii, Sisennae, Lucilii, Novii ceterarumque litterarum Latinarum aevi rei publicae solum in compendio Nonii servata sunt.
Nexus externi