Névé[1] est novum et granulare nivis genus, quod partim liquefactum, iterum glaciatum iterumque concretum, formam glaciei antecedit. Quod genus nivis cum formatione glaciariorum consociatur, per nivationem, quae dicitur.[2] Névé quod omne ablationis tempus exstat in firn commutatur, rem vetustiorem aliquantulumque densiorem, quae deinde in glaciem omnino glacialem fit, glaciem concretam et diuturnam.[3] Formatio glaciariorum per plures dies annosve fieri potest, secundum modum conglaciationis et liquefactionis. Névé in clivibus nartationis quotannis videtur, ubi haud multum amatur quia labinas nivis efficere potest.