Museum nationale Groenlandicum cum tabulario (Danice: Grønlands Nationalmuseum og Arkiv; Groenlandice: Nunatta Katersugaasivia Allagaateqarfialu, compendiarie NKA) est Groenlandiae museum et archivum centrale. Anno 2018 numerabantur 16.803 visitatores moderatore Daniele Thorleifsen. Aedificio hodierno Helge Bojsen-Møller architectus ichnographias dederat.
Historia
Prima inauguratio musealis facta est anno 1965 Godthåb in urbe; museum tunc in aedibus B-7 sartum est tectum conservabatur, in dieaetis veteribus missionariis Communitatis Herrnhutensis anno 1747 erectis. Die 23 Augusti 1966 officialiter Museum nationale declaratum est quod in principio privatim dispositum esset. Anno 1978 autem commigratum est ad locum hodiernum.[1] Ab anno 1982 artificiorum documentorumve milia XXXV e museis Hafniensibus in Groenlandiam retranslata sunt. [2]
Die 1 Novembris 1982 Archivum nationale conditum est, quod in initio in aedibus B-1728 fuerat, ubi nunc Bibliothecam nationalem habemus. Die 1 Ianuarii 1991 institutum utrumque confusum est et ex anno 1992 restaurationibus necessariis confectis Archivum nationale museo maxime contiguum situm est.
Aedificium
Museum et archivum e multis casis consistit. Praeter tres aedes supra nominatas haud procul camerae aliae inveniuntur.[3]
B-66: Camerae ex annis 1930, quibus ala moderna addita est. Ibi habueris expositionem, depositorium museale, bibliothecam musealem.
B-1859: Ex anno 1928; factae sunt anno 1991/92 in archivum cum ex anno 2007 rursus expositio insit.
B-1860: Ex anno 1924; hodie hic sunt duae expositiones museales.
B-36: Ergasterium museali quod anno 1851 in fundamentis ecclesiasticis pristinis constructum est.
B-43: Ex anno 1841; ibi hospitium institutum est.
B-70: Ex anno 1846 artificiis tuto reponendis.
B-74: Ex annis 1900 exeuntibus; taberna doliaris olim, nunc cum expositione de doliis.
De første mennesker (de hominibus primis): Praehistoria Groenlandiae annis inter ca. 2500 a.C.n. et 1250 p.C.n., de technologia, oeconomia, structura sociali.
Arktiske bønder - Nordboerne i Grønland (de agricolis arcticis): Historia post adventum Europaeorum ab Islandia saeculis inter XI et XV cum aspectibus vitae quotidianae, religionis, expeditionum.
Nye mennesker - Thulekulturen (de cultura Thula): de initio cultus atque humanitatis Esquimensium ex anno 1200. Collectio ethnographica vitam omnium dierum describens varia unica habet, e.g. illustrissimas sceletos vici Qilakitsoq.
Inuits transportmidler (vehicula Esquimensium): Ibi omnia de carris, sclodiis, lintribus traditionalibus disci possunt.
Livstil og klasseskel (modus vivendi secundum classes sociales): Monstratio coloniae ex anno 1721, ubi dicrimina inter rationem vivendi Europaeam et istam indigenam narrantur; etiam vestimenta habitus pedalia spectari possunt.
Kommunikation skaber folk (communicatio populum gignens): Identitas Groelandicadie indagatur e primis vestigiis usque dies nostros. Ante omnia quaestiones de ecclesia, scholis, politica, communicatione sociali, commeatu tractantur. Emolumentum geopoliticum ex anno 1945 accrescens quoque praesentatur.
Bødkerværkstedet (officina doliaria): Ars doliorum faciendorum egregia visitatores stupefaciat.
Trankogeriet (de oleo iecoris Aselli coquendo): Ad amussim explicatur, quomodo olum morrhuae e cetacorum larido fabricetur.
Insuper identidem monstrationes variae ad tempus in situ morantur, ut patet.
Archivum
In tabulario autem permulta documenta totius Groenlandiae servantur. Itaque habent:[6]
Archiva ecclesiastica: libros paroeciales, missionarios, scholasticos, epistulas, diaria, homilias
Archiva inspectorum: statisticas demographicas oecononicasque, relationes conventuum politicorum
Archivum seminarii: omnia de studiosis Seminarii Groenlandici, quod dicitur.
Archiva rectoratuum: res administrativas inde ab anno 1979
Archiva privata: scripta privatorum societatumque variorum
Archivum delineationum: ichnographias aedificiorum quae erexerit turba cui nomen Grønlands Tekniske Organisation (GTO)
Libri matriculae, ampla collectio photographica et libri amicorum navis missionariorum evangelicorum Logos in illis sunt, quae interretialiter spectari possunt.[7] Anno 1959, cum navis Hans Hedtoft sideret, multae res ad archivum inspectorium meridianum spectantes perierunt.[8]
Patrimonium culturale
Musei nationalis Groenlandici cum archivo est protectio hereditatis tam spiritalis quam rerum quae tangi possunt.[9] Haec comprehenduntur:[10]
pellificum ars
vestes genticae mulierum virorumque
mensurae corporum
praebia
statuae magicae (tupilak)
homines notis compuncti
libationes
caelorum interpretatio
cantamina (serratit)
dualismus Groenlanicus religiosus
leges materiarum brutarum quam optime dividendarum
litterae ore traditae cum mythologia Esquimensi
cantus ex iugulo, cantus ad tympanum et cantilenae antiquae
saltationes festis ornandis (qutsaserneq), ballationes cum personis
habitationes aestivi (aasiviit)
natalicia in Groenlandia
pilarum ludus (kalattut arsarneq)
certaminum caudicarum exercitationum in lintribus Groenlandicis
divisio praedarum in tabernaculo (ningerneq)
donatio praedarum in tabernaculo (pajugutit)
promiscuitas legitima pro coitu (qaminngarneq)
mos alienarum vestium induendarum (mitaarneq) cum visitatione aliorum et saltatione ante eorum portas (mixtio inter usus antiquos Esquimenses et festum Christianum Trium Magorum