Quod museum anno 1970 inauguratum est museum artis sacrae mediaevalis, cum priore decennio multae Romanicarum et Gothicarum picturarum muralium congeries inventae essent. Anno 2010 ineunte, museum denuo inauguratum est, post amplificationem et modernae doctrinae exhibitoriae comparationem. Unde pulcherrimum expositionis spatium amplius 2000 m2 arti mediaevali praebet, e qua prominet ingens primigeniarum picturarum muralium collectio, generum Romanici et Gothici, quae nonnullis e Dioecesis Iacensisecclesiis redemptae sunt. Ea operum tectoriorum congeries museum maioris momenti in toto orbe terrarum reddere dicitur quoad picturas mediaevales.[1]
Etiam memorabilis Romanicorumcapitellorum, MariaeIesuquecaelatorum et trabium delectus exhibetur. Annis 1960 et 1970, Dioecesis Iacensis admirationem movit cum aliquot congeries picturarum muralium ad Medium Aevum pertinentium recuperavisset. Constat fana Romanica per definitionem imperfecta putata esse sine uberrima murorum et apsidum et camerarum pictura. Agitur enim de historiasalvationis Christianae quae per imagines hominibus scribendi ignaris praebeatur. [1]
Fortasse pretiosissimus oecus est iste Baguesensis[2] (Hispanice et Aragonice Sala Bagüés). Hae picturae ex ecclesia Baguesensi[2] a familia Gudiol aestate anni 1966 decerptae sunt. Postea in linteum traiectae in huius familiae officina Barcinone rursus in pinacibus eas nunc exhibentibus collocatae sunt. Ad eas exponendas in museo aedificatum est conclave magnitudines originales (situum unde venerant) accurate fingens. Oecus Baguesensis maximam picturae muralis congeriem generis Romanici in Hispania servatam indicat.[1]
Claustri cubicula medium circum hortum disponuntur. Plantae quae ibi coluntur virentia simulare conantur quae in Medio Aevo ibi exsistebant, quamobrem dicatur unusquisque areolarum quattuor sic: alia herbis aromaticis, alia herbis salutiferis, alia plantis edibilibus et alia plantis ornativis.
Cuius in penetraliis picturarum muralium congeries ostenditur quarum origo trahitur inter saecula XII et XVI. Omnes ex ecclesiisDioeceseōs Iacensis veniunt et translatae sunt decenniis 197 et 198, quod hoc museum unum apud picturae Mediaevalis musea maximi ponderis in toto orbe terrarum facit.
Est, sine dubio, oecus mirissimus apud Museum Dioecesanum Iacense, quia ibi continetur maxima Romanicorumoperum tectoriorum congeries quae usque ad nostram memoriam in Paeninsula Hiberica pervenit. Cuius picturae, ex Ecclesia Sanctorum Iuliani et Basilissae Banguensi[2] oriundae -ultimae tertiae saeculi XI partis- in huius musei loculamento denuo collocata sunt quod eandem configurationem habet quam templum e quo picturae defluunt. Cuius in parietibus, paene tota Biblia picta videre et quomodo Romanica templa picturarum colorisque referta essent imaginari possumus.
Agitur de oeco ubi pueri et eorum familia Museo Dioecesano Iacensi diversimode frui possint, splendente cum cryptoportico qui secundo Cathedralis claustro, in praesenti sublato, conecteret.
Hoc in oeco, ubi capitulum coibat ut consilia caperet, in praesenti ultima opera in museo restaurata non minus quam Romanica primigena frontiscipii capitella spectari possunt.
Primum tabulatum
Secretum
Secundum Carolum du Cange, secretum est "locus, ubi dantur, vel servantur secreta",[26], ergo hic oecus servandis gemmis, documentis et nummis profuit. Ad commemorandum eius munus "thesauri cathedralicii", in eius penetraliis praecipua aurificinae opera exhibentur.
↑ 2.02.12.22.3Vide articulum hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Según Antonio Ubieto, la primera cita documentada de Bagüés, cuyo nombre presenta las variantes Bagues, Baguasse, Bahues y Baos, se produce en el año 928.
↑Vide commentarium hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Aparece citado en la documentación histórica a partir de 1068 como Navasa, Nabasa, Nausas y Nauassa."
↑Hispanice et Aragonice Navasa, aliter Aragonice Nabasa.
↑Hispanice et Aragonice Concilio, aliter Aragonice Conzilio.
↑Hispanice Sieso de Jaca et Aragonice Sieso de Chaca.
↑Vide articulum hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Aparece citado en la documentación histórica a partir de 1028 como Ipas, Ipasa, Ipassa, Ippassa, Ypas, Ypasa e Ypaza."
↑Hispanice et Aragonice Escó, aliter Aragonice Esco.
↑Vide commentarium hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "documenta las variantes Bergossa, Bergosi, Bergasa, Uergosa, Uergossa y Bergosa."