Aliqui motus ad rubrum sunt exempla effectûs Doppler, notiore in mutatione altitudinis vel frequentiae sonitraminibus, arceris, aliisque vehiculis celeribus emissi. Motus ad rubrum fit quandocumque lumen ab observatore abit. Exemplum huius est motus ad rubrum cosmologicus, quae ex expansione universi evenit. Lumina satis distantia (plus quam milliones annos luce mensos) motum ad rubrum monstrant, qui modo incrementi distantiae a Tellure respondet. Motus ad rubrum gravitationalis est effectus relativisticus qui in radiatione electromagnetica ex campis gravitationlibus movente observatur. Contra motum ad rubrum, decrementi longitudinis undae efficitur cum lumen ad observatorem aut radiatio electromagnetica in campum gravitationalem movet. Hoc motus ad caeruleum vel motus ad rubrum negativum appellatur. Anno 1929, Edwinus Hubble "legem Hubble" de motu ad rurum publicavit.
Scientia horum motuum adhibita est ad plures artes terrestres elaborandos, ut radar Dopplerianum et pistollia radaris a vigile usitata.[1] Motus ad rubrum etiam in observationibus rerum astronomicarum apparuit.[2] Valor eius litterâ z notatur.