Mina terrestris[1] est instrumentumbellicum displosionis, in humo vel in mari occultatum, quod aut contactu aut a longe deflagratur.
Descriptio
Minae terrestres, similiter atque murices ferrei antiquorum, per campum disperguntur, sed sub terra. Cum premuntur, magna displosione erumpunt. Quae displosio potest vulnerare vel occidere pedites et animalia, aut corrumpere vehicula.