VocabulumMelopsittacus originem a linguā Graecā trahit: nam componitur ex vocabulis μελῳδός (melōdós, melodus?),[2] atque ψίττακος, ad quae vocabulum Latinumundulatus propter pinnarum lineamenta accedit.
Tamen coloresM. undulatorum domesticorum varii et plurimi sunt, nam videmus M. undulatos caeruleos, caesios, albinos, gilvos, et alios.
Quaedam est varietas, quae 'Anglica' dicitur,[3] artificiose ab avicultoribus selecta. Huius varietatis psittaculi ampliores quam silvatici sunt (20–24 cm), fronte prominentiore eminentique pectore.
Aetas eorum 8–12 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 21 annos natus.[4]
Congregant in greges et exiguos et amplos pro fortunis.
Cavis arboreis plerumque utuntur nidis. Pariunt circa 2–10 ova, quae 17–22 dies incubantur; a parentibus pulli secreto pascuntur oleoso quod a glandulis aptis gignitur. Desinunt auxilio egere parentum circiter 45 dies nati.
Alacriter pipiant et canunt, nec non memoriā tenere possunt verba atque modulationes—unde nomen eis datum.