Mudrov anno 1800 studia sua in Universitate Moscuensi complevit, anno 1804 pro opere suo De spontanea plaucentae solutionegradummedicinae doctoris obtinuit, et ab anno 1805 extaordinarius, ab anno 1809 autem ordinarius professor pathologiae et therapiae Universitatis Moscuensis fuit, nonnumquam (annis 1813, 1819 и 1825) etiam decanus facultatis medicae universitatis illius electus. Praeterea, ab anno 1809 usque ad annum 1828 officium directoris instituti clinici tenebat. Anno 1829 praeses comissionis centralis certationis contra choleram factus, Mudrov ab anno 1830 contra epidemias cholerae initio Saratoviae, dein Petropoli pugnabat, anno sequente tamen ipse morbi illius causa mortuus.