Marcus Genucius L.f. Augurinus

Marcus Genucius L.f. Augurinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia

Frater eius Titus Genucius L.f. Augurinus anno 451 a.C.n. consulatum duxit.

Cursus honorum

Marcus Genucius anno 445 a.C.n. una cum (Gaio aut Agripp.) Curtio Philone (aut Chilone) consul Romanus creatus est[1]. Eo anno Gaius Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit legis de conubio patrum et plebis. Haec lex a patribus consulibus et praesertim a Genucio repudiata est. Tamen tribunus legem impetravit. Praeterea plebs postulavit, ut alter consul plebeius sit. Quod patres recusaverunt, quod nemo nisi patricii auspicia haberent. Itaque eo anno primo constitutum est, ut in locum consulum Tribunus militum consulari potestate summum magistratum anno proximo haberent[2].

Notae

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 1
  2. op. cit. IV 2-7


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus IV et Agrippa Furius Fusus
Consul
445 a.C.n.
cum
(Gaio aut Agripp.) Curtio Philone (aut Chilone)
Successores:
tres menses Trib. Mil. Cons. Pot.: Aulus Sempronius A.f. Atratinus, Lucius Atilius Luscus, Titus Cloelius Siculus, deinde consules Lucius Papirius Mugillanus et Lucius Sempronius A.f. Atratinus