Mandatum caeli non requirit ut rector legitimus sit nobilis natus, sed tantum poscit eum esse iustum et ingeniosum. Domús sicut Han et Ming ab hominibus ex locis non nobilibus ortis conditae sunt, sed florere videbantur quia mandatum caeli consecuti erant. Haec notio notioni Europaeaedivini regum iuris aliquantulum similis est; dissimilis autem quia purum regendi ius non confert. Vera notionis mandati caeli pars erat ius rebellionis contra rectorem iniustum. Philosophi et eruditi in Sinis mandatum caeli saepe commemorabant modum abusús potestatis a rectore imminuendi, in ratione rectionis cui haud aliter erant impedimenta. Rerum gestarum scriptores Sinici rebellionem felicem credebant indicium revocationis mandati caeli. Per historiam Sinarum, homines credebant tempora paupertatisruinasque naturae esse signa caelum aestimare rectorem qui honorem gerebat iniustum esse et ergo reponi debere.
Notio mandati caeli primum adhibita est ad regesdomús Zhou (1046–256 a.C.n.) sustinendum, et ad deiectionem domús Shang (1600–1069 a.C.n.) excusandum. Per historiam Sinicam adhibebatur ad deiectiones imperatorum excusandos atque inaugurationes novorum imperatorum sustinendos, inter quos erant monarchae non Han, sicut domus Qing (1636–1912).
Duteil, Jean-Pierre, 1994. Le mandat du ciel: le rôle des Jésuites en Chine, de la mort de François-Xavier à la dissolution de la Compagnie de Jésus (1552-1774). Lutetiae: AP éditions-Arguments. ISBN 2-909109-11-9.
Gold, Thomas B. 2014. "Occupy Central/Sunflower: Popular Resistance in Greater China." Foreign Policy Research Institute E-Notes (October). PDF.
Ho, Ming-sho. 2019. Challenging Beijing's Mandate of Heaven: Taiwan's Sunflower Movement and Hong Kong's Umbrella Movement. Philadelphiae: Temple University Press.
Jiang, Yonglin. 2011. The Mandate of Heaven and The Great Ming Code. Asian Law Series, No. 21. University of Washington Press. ISBN 0295990651. Google Books.
Kleeman, Terry F., et Tracy Barrett. 2005. The ancient Chinese world. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195171020.
Lee, Jen-der, ed. 2014. "Crime and Punishment: The Case of Liu Hui in the Wei Shu." In Early Medieval China: A Sourcebook, ed. Wendy Swartz, Robert Ford Campany, Lu Yang, et Jessey Jiun-chyi Choo, 156–165. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-15987-6.
Mote, F. W. 1999. Imperial China: 900–1800. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-01212-7.
Perry, Elizabeth. 2002. Challenging the Mandate of Heaven: Social Protest and State Power in China. Armonk Novi Eboraci: Sharpe. ISBN 0-7656-0444-2.