At die 1 Ianuarii 2021 Rhenus Inferior et Rhenus Superior in unum merguntur et Communitas Europaea Alsatiae fiunt.
De comitiis et praesidibus
Mense Decembri 2015Florianus Philippot, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris secundus, victore Philippo Richert. Qui praeses factus munus anno 2017 abdicavit et Ioannes Rottner ei successit.
Comitiis mense Iunio 2021 habitis Ioannes Rottner, ex maiore urbis Mulhusiae et sodalis factionis LR (Les Républicains), praeses regionis confirmatur. Paucissimi cives tamen ad suffragium in urnam mittendum venerunt (circiter 30 per centenos) e quibus circiter 40 per centenos sodalitatem a Iohanne Rottner ductam elegerunt. Secundum locum tenuit Laurentius Jacobelli e Congregatione Nationali (Rassemblement National) quod recentius nomen Aciei Nationalis erat (27 per centenos)[2]. Mense decembri anno 2022 I. Rottner munus abdicavit fortasse quia Alsaticorum cupido ex illa magna regione exeundi eum in angustias politicas coegerat[3]. Nam Communitatis Europeae Alsatiae praeses, Fridericus Bierry, eodem anno Alsaticos de exitu e Magno Oriente consuluerat et 92 per centena e 142 200 suffragiis pro exitu steterant[4]. Die 13 ianuarii 2023 Franck Leroy, urbis Sparnaci maior, in Iohannis Rottner vicem praeses Magni Orientis eligitur[5].
Notae
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.