Conversio die 16 Maii1966 coeptus est a Maone Zedong, Communisticae Sinarum Factionis praeside, qui adfirmavit quaedam liberalia "genera" urbana (Anglice: liberal bourgeois elements) factionem societatemque magna ex parte pervasisse, capitalismum restituere volentibus. Mao, secundum suam theoriam revolutionis perennis, poposcit haec "genera" per revolutionariam violentemque luctationem classium ab iuvenibus Sinarum effecturam removerentur, qui iuvenes huic obtestationi mox respondentes greges Custodum Rubrorum per rempublicam instituerunt.
Motus deinde inter milites, operarios urbanos, ducesque factionis communisticae extendit. Cum Mao ipse publice declararet Culturae Conversionem anno 1969 finisse, eius acerbitates usque ad mortem Lin Biao in casu aeroplani anno 1971 permanebant. Certamina dominationis et inconstantia civilis inter 1969 et 1976, cum Quattuor Coniurati[1] in custodiam dati sunt, nunc pars Culturae Conversionis late habentur.
Maone anno 1976 mortuo, partes intra factione quae Culturae Conversioni repugnabant, a Deng Xiaoping ductae, valuerunt, et ante 1978 plurimae emendationes in civili ratione, oeconomia, et educatione cum Culturae Conversione coniunctae relictae sunt. Culturae Conversio ex eo tempore res improba habetur, et homines qui in eius institutione intererant vexati sunt. Ius rite dicens de Culturae Conversione anno 1981, factio communistica Maonem Zedong praecipue reprehendit, sed Lin Biao quoque et Quattuor Coniuratos ob licentias pessimas quae ei excitaverant culpavit.
Historia prior: Magnus Saltus Porro
Anno 1958, post primum Consilium Annorum Quinum (Anglice: Five-Year Plan), Mao Zedong poposcit "socialismum infimum" (Anglice: grassroots socialism) amplius crescere. Ipse, ut hoc inceptum perageret, Magnum Saltum Porro excogitans, propria Communia Popularia ruri instituit, quae laborem coniunctum mobilitationemque multitudinis (Anglice: mass mobilization) usurpabant: multa communia mobilitata sunt ut susciperent singulum opus, chalybem, et Mao promisit ut messis rustica a summa anni 1957 duplicaretur.[2]
Magnus Saltus oeconomice defecit. Industriae perturbantur quia rustici nimium chalybem vitiosam faciebant dum alia opera neglegebant. Praeterea, agricolae mendici indoctique, doctrina instrumentisque ad chalybem factam carentes, fornacibus in areis posticis (Anglice: backyard furnaces) confidebant, ut operis tangerent metas quas duces locorum statuerant. Interea, inaestimabilibus instrumentis rusticis pro chalybe liquefactis, magnitudo messium decrescebat. Hoc facto, fabrica plurimorum bonorum deminuebatur, chalybe vitiosoque ferro informi (Anglice: pig iron) exceptis. Ad hoc, duces locorum, ut castigationem fugerent, eorum defectionem nonnullos annos celantes et amplificantes, numeros rerum fabricatarum falso augebant.[3]
Michael Schoenhals, ed. 1996. China's Cultural Revolution, 1966–1969: Not a Dinner Party. Armonk, N.Y.: M.E. Sharpe. An East Gate Reader. ISBN 1563247364.
Chan, Anita. 1985. Children of Mao: Personality Development and Political Activism in the Red Guard Generation. Seattle: University of Washington Press.
Chan, Che Po. 1991. "From Idealism to Pragmatism: The Change of Political Thinking among the Red Guard Generation in China." Ph.D. diss., University of California, Santa Barbara.
Liu, Guokai. 1987. A Brief Analysis of the Cultural Revolution. Ed. Anita Chan. Armonk, N.Y.: M. E. Sharpe.
Mythistoriae
Dai, Sijie. 2001. Balzac and the Little Chinese Seamstress. Ina Rilke convertit. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 037541309X.
Gao, Xingjian. 2002. One Man's Bible: A Novel. Mabel Lee convertit. Novi Eboraci: HarperCollins.
Gu, Hua. 1983. A Small Town Called Hibiscus. Pechini: Chinese Literature. Divulgatus a China Publications Centre. Panda Books. Gladys Yang convertit. Iterum impressus: San Francisco: China Books.
Yu, Hua. 2003. To Live: A Novel. Michael Berry convertit. Novi Eboraci: Anchor Books.
Memoriae ab auctoribus Sinensibus qui conversioni intererant
Rae Yang. 1997. Spider Eaters: A Memoir. Berkeley: University of California Press.
Weili Ye, et Xiaodong Ma. 2005. Growing up in the People's Republic: Conversations between Two Daughters of China's Revolution. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
Lijia Zhang. 2007. "Socialism Is Great": A Worker's Memoir of the New China. Novi Eboraci: Atlas & Co.