Planta est herbacea, foliis basalibus, simplicibus, quae absunt cum flores ex corona emergant. Folia vere germinant et crescunt, tum Iunio deficiunt. Deinde Iulio exeunte vel Augusto ineunte apparent flores albi vel rosei et fragrantes. Quia tantum post quattuor vel quinque dies omnino floret, nomina communia sunt lilium mirum,lilium magicum,lilium resurrectionis. Flores ob folia absentia aliquando appellantur dominae nudae. Planta Iaponice appellatur 狐のかみそり kitsune no kamisori 'novacula vulpis'.