Ludovicus a patre Lothario tamquam rex Italiae installatus et a papa Sergio die 15 Iunii 844 rex Langobardorum, die autem 6 Aprilis 850 a papa Leone IV imperator Romanus coronatus est.
Patre abdicante anno 855 Italiam nactus est. Imperium Romanum Ludovico regente in ceteris territoriis Francorum hebescere coepit. Foedus cum imperatore orientali mahometanis depellendis Barii victoriam peperit. Proh dolor mox imperatores duo rixis novis conficiebantur neque titulus imperatoris augusti Ludovico ab orientalibus concessus est. Postquam frater eius minimus Carolus anno 863 liberorum orbus mortuus est separatio Burgundiae inter Ludovicum Provincialem et Lotharium II, regis Lotharingiae, fiebat. Cum autem Lotharius quoque infantium orbus naturae concessisset, Ludovicus nihil territoriis acquirendis fecit. Quae regiones avunculis Carolo Calvo et Ludovico Germanico traditae sunt.
A vani expeditione contra Beneventanos in Italiam superiorem reversus apud Brixiam mortuus est. Quoniam uxor Engelberga, filia Ludovici Germanici, filium nullum pepererat, ramus Italcus Carolingorum stirps exstincta est.
Bibliographia
Herbert Hees: Studien zur Geschichte Kaiser Ludwigs II., Ratisbonae 1973.