Rhodigini opus principale fuit Lectionum antiquarum libri, quas in libros sedecim divisas Venetiis anno 1516, Ioanne Grolierio aliisque dicatum, edidit Aldus Manutius, titulo Sicuti antiquarum lectionum commentarios concinnarat olim Vindex Ceselius, ita nunc eosdem per incuriam interceptos reparavit Ludovicus Coelius Rhodiginus ... . Editio leviter recensa divulgata est Basileae in officina Frobeniana anno 1517. Post auctoris mortem anno 1542 idem opus magnitudine fere reduplicatum, a filio Camillo Ricchieri et G. M. Goretti recensum, ibidem prodit sub titulo Lectionum antiquarum libri xxx. Florilegium praebet encyclopaedicum textuum LatinoGraecoque sermonibus scriptorum. A principio dicitur Erasmum iratum esse ob plagiarismum Adagiorum suorum, postea autem Rhodigini utilitatem et eruditionem agnovisse.