Ludi Pacifici (Anglice: The Pacific Games), olim Ludi Pacifici Australes, sunt certamina quadriennia, quae sicut Olympia, multos ludos complectuntur, in quo intersunt solum civitates Oceaniae Australis. Hi ludi coepti sunt Vitiis anno 1963. Ludi anni 2007 Apiae, in Samoa, a 25 Augusti ad 8 Septembris habiti sunt.
Historia
Anno 1962, Commissio Pacifica Australis Ludos Pacificos Australes condidit, et ludi nunc habiti sunt in duodecim regionis civitatibus territoriisque.
Ludi Pacifici Minimi
Hae urbes civitatesque fuerunt vel erunt Ludorum Pacificorum Minimorum situs:
Ludorum Situs
- 1963 - Suva, in Vitiis
- 1966 - Noumea, in Nova Caledonia
- 1969 - Portus Moresbiensis, in Papua Nova Guinea
- 1971 - Papeete, in Tahitiis
- 1975 - Tumon, in Guama
- 1979 - Suva, in Vitiis
- 1983 - Apia, in Samoa
- 1987 - Noumea, in Nova Caledonia
- 1991 - Portus Moresby et Lae, in Papua Nova Guinea
- 1995 - Papeete, in Tahitiis
- 1999 - Hagatna, in Guama
- 2003 - Suva, in Vitiis
- 2007 - Apia, in Samoa
- 2011 - Noumea, in Nova Caledonia
- 2015 - Portus Moresby, in Papua Nova Guinea
Ludi
Clipei (post ludos anni 2007)
Prospectus
Notae
Nexus