Lucius Epidius Titius Aquilinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus fuit initio secundi saeculi. De eius cursu honorum et familia nihil certi scimus, fuit autem consul ordinarius anno 125. Filii eius Plautius Quintillus, consul anni 159, et Lucius Titius Plautius Aquilinus, consul ordinarius anno 162, fuerunt[1].
Notae
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1117