Lucius Calpurnius Piso (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 70) senator Romanus erat. Pater eius Lucius Calpurnius Piso fuit, qui anno 27 consul ordinarius creatus est. Frater Gaius Calpurnius Piso erat. Ipse anno 57 cum Nerone consul ordinarius fuit. Annis 60 ad usque 63 curator aquarum[1] erat. Praeterea erat frater Arvalis. Anno 62 cum Aulo Ducenio Gemino, consule suffecto anni 61 et Aulo Pompeio Paulino vectigalibus praepositus est[2]. Anno 69/70 proconsul Africam administravit. Anno 70 a Gaio Capetano Rantio Quirinali Valerio Festo, qui tum legioni Africae legatus praefuit, interfectus est, quod Vitelliani parti favisset[3].
Notae
- ↑ Frontinus, de aquis urbis Romae, II 102
- ↑ Tacitus, Annales, XV 18,3
- ↑ Tacitus, Historiae, IV 48-50