Lex Mooriana

Numerus transistrorum in processoriis fabricatis a collegio Intel (puncta), linea praedicta secundum Legem Moorianam, et altera linea (supra iacente) praedicta secundum malam versionem Legis Moorinae in quo numerus duplicatur quibusque duodeviceni mensibus. In axi perpendiculari transistorum numerus scala logarithmica datus est, axi plano annus scala lineari.

Lex Mooriana, in armaturae computatri historia, augmentum numeri transistrorum in circuitibus integratis describit. Lex dicit numerum quibusque binis annis fere duplicare.[1] Haec lapsio a Gordono E. Moore, conditore collegii Intel, anno 1965 primum exposita est.

Cum transistra in computatro augescunt, potestas eius quoque augescit. Multi homines igitur hanc lapsionem, adhuc iam dimidium saeculum arbitratam, sperant vim habere multos annos post. [2]

Multi qui rebus futuris student, inter eos Raimundus Kurzweil, putant novam Legem Moorianam generalizatam,? ubi rapiditas progressus technologici humanique augescit usque ad punctum ubi una singularitas technologica efficatur et machinae cogitent et libere se meliorent.

Notae

  1. Quamquam primum describerunt numerum duplicare quoque in anno,[1] Moore postea tempus duplicandi mutavit ad duos annos.[2] Saepe homines male dicunt legem praedicere numerum duplicare quibusque duodeviginti mensibus.
  2. Moore, Gordon E. (1965). "Cramming more components onto integrated circuits" 4. Electronics Magazine. "Excerpts from A Conversation with Gordon Moore: Moore’s Law" 1. Intel Corporation (2005). Retrieved on 2006-05-02. "1965 -"Moore's Law" Predicts the Future of Integrated Circuits." Museum Historiae Computatralis.
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!