Lentes inserticiae (sg. lens inserticia)[1][2][3] sive lentes (oculares) adhaesivae[1] sive perspicilla invisa[1] sunt binae tenues lentes plerumque ex plastica confectae, quae corneisoculorum apponuntur, ut aut myopiam aut presbyopiam atque astigmatismum corrigant; ad eandem ergo finem adhibentur atque perscipilla. Lentes communes perlucidae sunt, sed conficiuntur etiam lentes, quae aut colorem oculi mutare videntur aut quandam figuram oculis formant (vide imaginem infra).
Moderna forma lentis inserticiae ab Otto Wichterle inventus est.