Ivetta Cooper
Ivetta Cooper: imago
Ivetta Cooper
Ivetta , vulgo Yvette, Cooper (nata in urbe Invernessensis Scotiae die 20 Martii 1969 ) est rerum politicarum perita Britannica factionis Laboris , a die 1 Maii 1997 legata apud Parlamentum Britannicum , ubi munere populi Normantoniae, Pontis Fracti, et Castlefordiae ? (olim Pontis Fracti et Castlefordiae ) fungitur. Anno 2015 ad factionis suae principatum candidata infeliciter fuit, aemulis Ieremia Corbyn , Andrea Burnham , Elizabetha Kendall .
Alumna Collegii de Balliolo apud Oxonienses moxque Scholae Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis est, atque Universitatem Harvardianam frequentavit.
Tris protulit libros : She Speaks: The power of Women's voices et She Speaks: Women's Speeches That Changed the World, from Pankhurst to Greta, mense Novembris anni 2019 et mense Octobris anni 2020 proprie divulgatos. [ 1] [ 2]
Eduardus Balls maritus fuit legatus parlamentarius usque in annum 2015.
Notae
Nexus externi