Iulius Gouffé, nomine nativo Martin-Jules GoufféLutetiae anno 1807 natus; mortuus die 28 Februarii1877Noviliaci ad Sequanam) fuit coquus scriptorque librorum manualium de re culinaria. Praesertim pasticiarius ornamentorumque edulium creator innotuit.
Filius pasticiarii Petri Ludovici Gouffé, tiro apud patrem opus coquinarium didicit, sed etiam apud Carême qui creationes eius iuveniles admiraverat. Tabernam pasticiariam Lutetiae gerebat ad viam suburbanam S. Honorati (rue du faubourg Saint-Honoré) ab anno 1840 usque in 1855. Quo anno coquus factus est Napoleoni III imperatori. Ab anno 1867, suadentibus amicis Leone Brisse et Alexandro Dumas, magister ciborum (officier de bouche) apud Societatem equitatorum(fr) Parisiensem operam dedit.