Arachlej lacus de Monte Pallasii in iugo Iablonovyj despectus.
Iugum Iablonovyi [ 1] vel Pomorum iugum [ 2] (Russice Яблоновый хребет, Buriatice Ябалан дабаан[ 3] ) est magnum iugum montium in Transbaicalia . Eius longitudo circa 650 chm , mons altissimus est Kontalakskij Golec altitudinis 1706 m . Larice et pinetis , interdum et abiete montes obsiti sunt. Iuga Czerskii et Palmarium ad iugum Iablonovyi adiacent. Čingikan montes iuga Czerskii et Iablonovyi coniungunt. Witimus flumen a planitie elevata Witimensi iugum separat.
Hydrographia
Divortium aquarum Oceani Pacifici et Oceani Arctici iugum Iablonovyi est; mons eius, quae mons Pallasii (ru) [ 4] nominatur, divortium est aquarum Lenae , Ieniseae et Amuris . Tschita flumen in iugo Iablonovyi et Nertscha in Čingikan oritur.
Notae
Nexus externi