Pauca sunt nota de eius vita, sed primi commentatores carminis epici biographiam invenerunt quod suam descriptionem apud Inferna Dantis imitat. In bulga falsariorum (decima atque ultima octavi circuli infernali) ille damnatur quia testamentumBuosi Donati(it) patris familias Donati(it) subiectus erat, igitur "falsarius personae" fuit. Sic poëta Florentinus scripsit: "Fingi se Buosum Donati passus, equarum / ut grege de toto reginam acquireret, ausus / testari hunc simulans, simul et tabulis dare normam."[2] In XXX cantu Infernorum, Ioannes Schicchius atque Myrrha, persona mythologica Graeca antiqua, furiose adveniunt apud Dantem, quia rabie inficiuntur, atque impostor Florentinus alchemistam leprosumCapocchium(it) crudeliter adoritur.[2]