Ioannes Christophorus Cambadélis
Ioannes Christophorus Cambadélis: imago
Ioannes Christophorus , vulgo Jean-Christophe Cambadélis (natus Noviliaci ad Sequanam die 14 Augusti 1951 ), patre tabernario Graeco, est socialista, olim communista, et politicus Francicus .
Apud universitatem Parisiensem VII gradum doctoris anno 1983 ascendit, titulo autem dubio.[ 1] Delegatus est ad Conventum Nationalem pro circulis Parisiensibus ab 1988 ad 1993 rursusque ab 1997 usque in annum 2017 . A die 15 Aprilis 2014 usque ad 18 Iunii 2017 fuit secretarius principalis Factionis Socialisticae Francicae , antecessore Harlem Désir . Est etiam a 27 Octobris 2012 praeses vicarius factionis socialisticae Europaeae , praeside Sergio Staničev Bulgaro .
Notae
↑ Mediapart (17 Septembris 2014)
Bibliographia
Nexus externi
Ductores factionum politicarum Francici
Ductores Factionis Socialisticae Francicae