Ioannes Bellinus
Ioannes Bellinus[1] (Italiane Giovanni Bellini; Venetiis circa 1430—26 Novembris 1516[2]) fuit pictor Renascentiae Italicae, fortasse notissimus e familia Bellini pictorum Veneticorum. Pater Iacobus Bellini, frater Gentilis Bellini,[3] levir Andreas Mantegna fuit. Putabatur picturam Venetianam novasse, quam ad modum libidinosum et coloristicum movit. Claris pigmentis oleis quae lente siccabantur tincturas saturas umbrasque subtiles creavit. Eius colores sumptuosi regionisque situs perfluentes Venetianam picturae scholam magnopere moverunt, praecipue Georgionum et Titianum discipulos. Eius corpus in Basilica Sanctorum Ioannis et Pauli inhumatum est, traditionali ducum sepulcreto.
Pinacotheca
Notae
Bibliographia
- Batschmann, Oskar. 2008. Giovanni Bellini. Londinii: Reaktion Books.
- Goffen, Rona. 1989. Giovanni Bellini. Portu Novo: Yale University Press.
- Wilson, C. C., ed. 2016. Examining Giovanni Bellini: An Art "More Human and More Divine." Taking Stock, 3. Turnhout. ISBN 9782503535708.
Nexus externi