Instrumenta escaria iuxta diversos cultus humanos atque vitae condiciones et fabricantur et veneunt et adhibentur. Saeculo vicesimo etiam genera instrumentorum escariorum – ea sane quae in ignis contactu non sint ponenda – in forma instrumentorum viliorum ex materiis plasticis aut chartaceis factorum atque ad unum vel paucos usus destinatorum divulgata sunt.