Inguarus Severjanin
Inguarus Severjanin (Russice Игорь Северянин, tr. Igor' Severjanin), vero nomine Inguarus Basilii filius Lotarev (Russice Игорь Васильевич Лотарев, tr. Igor' Vasil'evič Lotarev; 16 Maii 1887–20 Decembris 1941) fuit poëta, scriptor et intepres Russicus. Opera sua ab anno 1904 publicabat. Anno 1911 dux motus poetici "ego-futurismi" factus, annum post motum eum reliquit. Anno 1918 Severjanin Moscuae "rex poetorum" (Vladimirus Majakovskij autem "vicarius regis") electus est. Multos libros versuum suorum atque interpretationum versuum poetarum aliorum (Caroli Baudelaire, Pauli Verlaine, Sully Prudhomme, Adami Mickiewicz et certorum auctorum Estonicorum) in lucem edidit.
Nexus externi