Decem libri historiarum quorum quattuor primi narrationem de mundi historia, i.e. a creatione peccatoque Adami Hevaeque usque ad Gregorii vitae dies, continent. Sequentibus autem in libris res gestae tempore Sancti Gregorii vitae relatae sunt. Aevum quo Gregorius vitam suam egit, turbidissimum fuisse videtur, regno Francorum inter fratres Guntram, Charibertum I, Chilpericum I et Sigebertum I diviso; Fredegarius opus Gregorii continuavit
1522 : B. Gregorii, Turonensis episcopi, historiarum precipue gallicarum lib. X. In vitas patrum fere sui tempori lib. I. De Gloria confessorum praecipue gallorum lib. I ... Parisiis: ab impressore Jodoco Badio et Joanne Parvo (Textus apud Google Books)