Huius artificis opera complectuntur effigies personarum et scaenas atque eventa in cotidiano vitae[2][3], ut Lusores ad tesseras chartaceas (apud Museum Brestiae), Symphoniam (Mauritshuis)[3] et Filium prodigum[1]. Primum Antonium de Dyck imitabatur, adeo ut cognomem Iuvenem De Dyck meruerit[1], postea Petrum de Hooch[2]. Gerardus sodalitates hilares solite pingebat atque ex hominum ac mulierum exemplis veritatem transferebat[1]. In his operibus, artifex valenter mulierum manus delineabat, quomodo eius magister solebat[1].
Probabiliter pater Antonius Geeraards, eventorum in cotidiano vitae pictor, et Gerardus de Zijl artifex idem sunt[2].
Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1878). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XX°. Harlemi. pp. 88