Părvanov ab anno 2002 praeses rei publicae Bulgariae fuit. Hoc officium denuo in voto anni 2006 nactus est, postquam omnes factiones politicae contra eius adversarium Volen Siderov excepta ipsius propria factione coniuncti sunt. Tunc voto finito 75% participantium eum elegerunt et 25% Volen Siderov.[1] In utribusque votis in Bulgaria numerus hominum, qui interfuerunt, 50% omnium non attigit. Nonnulli habitantes tenentes duplicem civitatem in Turcia eum elegerunt, quoniam Siderov abrogationem duplicis civitatis exoptat. Die 22 Ianuarii2012Rosen Plevneliev eius successor magistratum iniit.