Georgius Kvirikašvili sive Georgice გიორგი კვირიკაშვილი (natus Tiphlis in urbe die 20 Iulii 1967) est politicus Georgiae.
Georgius Kvirikašvili alumnus est Instituti Medici Tiphlisensis ubi medicinae internae studuit, deinde universitatis publicae Tiphlisensis, denuo Universitatis Illinoesiae ubi vectigalibus studuit gradumque magistri meruit. Legatus est ad Parlamentum Georgianum ab anno 1999 ad 2004. Postea Argentariae Cartu, a Bidzina Ivanišvili possessae, rector generalis fuit. Hoc primo ministro die 25 Octobris 2012 facto, Kvirikašvili ab eodem die minister oeconomiae et evolutionis promotus est. Quod munus sub primo ministro Heraclio Garibašvili retinuit una cum officio primi ministri vicarii. A die 1 Septembris 2015 minister a rebus externis meret,[1] atque a die 30 Decembris 2015 primus minister, Heraclio Garibašvili dimissionem suam petente.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Primi ministri et praesides ministrorum Georgiae
Ministri rerum externarum Georgiani (1990–)