Librariam artem edidicit Bremae antequam annos XIII Lipsiae apud Segfridum L. Crusius institorem laboraret. Tunc Dessaviae librariam tabernam doctorum, quae dicebatur, tenebat et denique anno 1785 Lipsiae propriam officinam erexit. Quod institutum mox inter notissima totius Germaniae de libris edendis atque vendendis numerabatur.
Novum Testamentum a Griesbach curatum in editione pretiosissima Lipsiensi omnibus notum erat; scriptorum multorum opera saepe modum in pulcherrimum in lucem prolata sunt. Typographica ars Germanica istorum temporum in Seume regem suum digum habuit. Gotthold Ephraim Lessing, cuius opera antea Berolini apud "Voßischen Buchhandlung" edita erant Lipsiam quoque commigraverunt.
Göschen velut auctor
Göschen ipse multa concinnavit, historiunculas quae anonymae in diariis variis editae sunt, e.g. »Johanns Reise« (1793) (contra Xenion Schillericum nr. 291) et comoedia »Zweimal sterben macht Unfug« (1800). Insuper moderabatur periodicum septimanale »Die Sonntagsstunde« (1813) et »Amerika, dargestellt durch sich selbst« (1818–20, tomos tres). Vitam eius descripsit nepos eius Georgius Goschen lingua Anglica »George Joachim Göschen, printer and publisher of Leipzig« (Londinii 1903).
Post mortem Arminius Iulius filius iunior (1803-1845) institor novus erat, ex 11 Novembris 1838 Georgius de Cotta (usque 1868). F. Weibert postea tabernam Stuttgardiam collocavit; anno 1896 Gulielmus Crayen res Lipsiam reveniendas curavit. Saeculo XX ineunte series »Sammlung Göschen« scientiam totius mundi modo populari pro omnibus expandebat.