Nativitas: 12 Augusti 1762; St James's Palace Obitus: 26 Iunii 1830, 1830; Arx Windesoriensis Patria: Britanniarum Regnum, Britannia
Familia
Genitores: Georgius III; Charlotte of Mecklenburg-Strelitz Coniunx: Carola de Brunsvigia, Maria Anna Fitzherbert Proles: Princess Charlotte Augusta of Wales, Georgiana Augusta Frederica Seymour, George Lamb, George Seymour Crole, Emma Anne Finucane Familia: House of Hanover
Georgius filius erat natu maximus successorque Georgii III regis et eius uxoris, Carolae de Strelicia nova et iam adolescens coepit amare effrenationem. Anno 1785 clam nupsit Catholicismi viduae. Mox ei opus fuit senatus auxilium ad aera aliena ingentia renumeranda. Vita tota semper scandalum publicum erat atque proportionem inter patrem filiumque esse pessimam minime secreta.
Die 8 Aprilis1795 annexo Carolae, principi muliebri de Brunsvigia, nupsit, sed hoc matrimonium tam malum fuerat, ut uterque iterum divideret iam anno 1796 principe muliebri Carola Augusta (27 Ianuarii1796–6 Novembris1817) nata. Cum sui fratres officia possiderent summa militiae, Georgius manserat militum tribunus et, cum, postquam 1805 Napoléon naves, ut cogitatum erat, appulerat, postulavisset militiae officium eius generi aptum, et rex et eius ministri id negaverunt. Britannia regenda quidem fuit Georgio IV tradenda in Ianuario 1811, cum patris morbum esse insanabilem cognitum esset, sed senatus censuit se esse adductum ad potentiam eius maxime angustandam. Georgius, quod principaliter pecunia pro vita sumptuosa, qua fruebatur, accipere volebat, contentus erat, quia senatus ei addixerat pecuniam illam, minimeque intererat rationi rei publicae gerendae. Quo facto reges Britannici modo constitute regentes maxime sunt infirmati.
Post patris mortem 29 Ianuarii1820,declaratus est rex; et 19 Iulii1821, maxima cum lautitia coronatus, sed lautitiae eius cupiditas iam origo fuerat derisionis versuum; ita notus erat nomine "Dandy of sixty." Adolescens cum fuisset, eius amicus Georgius Bryan "Beau Brummel" fuerat pater omnium hominum nominatorum "Dandy."
Factum primum, cum rex declaratus esset, fuit divortium inter eum uxoremque Carolam, quo omnem publicam amisit gratiam. Annis sequentibus Georgius modo voluptatibus, plerumque novi alieni aeris causis, vitam agebat. Georgius poterat maxime commodare, vanissimus erat et maxime diligebat se nominatum primum Europae "gentleman." Traditur eum virum e neglegentissimis eius temporis fuisse: potorem, lusorem, cinaedum, multarum amatorem mulierum sine ulla pudore. Multi eius temporis homines eum modo nominabant "potorem et throni stupratorem." Eo regente monarchia, quae modo nepti Victoria regenti iterum auctoritatem augebat, auctoritatem accepit minimam. Cum mortuus esset, "Times" scripsit "numquam virum minus maeruerunt homines." Post mortem 1830, frater suus secundus Gulielmus IV successor fuit in throno.
Artis modus, qui oriebatur Georgio regenti, hodie nominatur "Regency."