Gaius Valerius L.f. Potitus Flac(c)us (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
Gaius Valerius Potitus, pater eius, quinquies tribunus militum consulari potestate fuit.
Cursus honorum
Gaius ipse anno 331 a.C.n. consul electus est, una cum Marco Claudio C.f. Marcello collega. Eo anno urbs pestilentia vexata est, qua et CLXX viri senatorii ordinis necati sunt. Consules quaestionem fecerunt et matrones multas accusaverunt, quod veneno maritos necavissent. Feminae supplicio affecti sunt. Ut haec facinus piaretur, Gnaeus Quinctius T.f. Capitolinus dictator clavi figendi causa nominatus est, magister equitum eius Gaius Valerius factus est[1].
Nexus externi
Notae