Gaius Caecilius Metellus Caprarius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 102 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
Pater eius Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, consul anni 143 a.C.n. fuit. Habuit tres fratres maiores:
Praeterea duas sorores Caecilias Metellas habuit. Filii Caprarii Quintus Caecilius Metellus Creticus (consul 69 a.C.n.) et Lucius Caecilius Metellus, qui anno 68 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
Anno 133 a.C.n. imperatore Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano apud Numantiam militavit[1]., anno 117 praetor et anno 113 a.C.n. una cum Gnaeo Papirio Carbone consulatum gessit. Anno 112/111 a.C.n. in Thracia proconsul Macedoniae certavit et eodem anno triumphum celebravit. Anno 102 una cum consobrino Quinto Caecilio Metello Numidico (consule anni 109 a.C.n.) censor erat[2].
Bibliographia
Notae