Gabriel Deržavin, in familia nobili natus et in gymnasio Casanensi educatus, anno 1762 factus est miles cohortis praetoriae[3]Transfigurationis et eodem anno cum cohorte sua fuit particeps subitaneae rerum conversionis, quae Catharinam II monarcham Russicam fecit. Decem annos post praefectus militum factus, annis ab 1773 ad 1775 in suppressione rebellionis Aemiliani Pugačëv participavit. Ab anno 1777, munere suo militari finito, munus civile in Senatum Imperii Russici tenebat. Ab anno 1784Olonecensis, et ab anno 1786 ad annum 1788Tamboviensis gubernator erat. Annis a 1791 ad 1793 erat secretarius Catharinae II. Anno 1793 senator Imperii Russici factus, annis 1794 – 1796 praeses Collegii Commercii et annis 1802 – 1803 minister iustitiae fuit, postquam in dimissione erat.
Opera sua poetica anno 1773 primo in lucem edidit. Odas scripsit multas, imperatricem Catharinam II et duces militares laudantes, mala societatis autem damnantes. Annis ultimis vitae suae etiam ad scripturam dramaticam se applicavit.
Carmina Deržavini aliqua a Stanislao Czerski et Tatiana Basiliana (Vasil'eva) Latine reddita sunt[4].