Fictilia Graeca sunt maxima reliquiarum Graeciae antiquae pars. Species vasorum ac ornamenta archaeologos in repertis datandis maxime adiuvant simulque multissima de cultura Graecorum narrant. Circiter 100 000 vasa in "Corpore vasorum antiquorum" referuntur.
"Artis figulinae Graecae quae quidem novimus exempla antiquissima ea ratione ficta sunt, ut vasa e terra rudi manibus
formata primum igni fumoso imponerentur, deinde, cum fuligine totam cretam permanente nigrum colorem duxissent, igni aperto
coquerentur. Quo factum est, ut prout igni vehementiori aut debiliori per longius aut brevius temporis spatium vasa exponerentur, aut colorem illum nigrum retinerent, aut, sicut in lateribus coquendis accidit, rubra fierent, uel utriusque coloris, flamma ab altera tantum parte urgente. Quod cum optime figuli novissent, pro sua quisque libidine nigra vel rubra vasa vel bicolora fingebant [...] Atque inde ab antiquissimis temporibus vasa et accurate expolire et ornamentis geometricis incisis, lineis rectis atque tortis, circulis vel semicirculis eodem centro descriptis decorare figuli solebant, neque eo contenti mox lineas rudi stilo in cretam antequam coqueretur incisas coloribus rubro et albo explere coeperunt."[1]