Fatih est regio Constantinopolis recentioris quae ad urbem mediaevalem paeninsularem, mari et muris cinctam, correspondet.
Qui hoc nomine utuntur "expugnator" dicunt (al-Fātiḥ enim Arabice significat "expugnator") atque indicare volunt "regionem meschitae Expugnatoris". Mediá regione eminet meschita Expugnatoris vel Fatih Camii, designatore Atik Sinan iussu sultani Mahometi II exstructa qui Constantinopolim anno 1453 expugnavit.