Mos non erat apud priscos Sinas familias imperiales nomine gentilicio imperatorum nominare, ut apud Romanos, neque conditoris nomine ut apud Graecos; sed alia nomina inveniebant secundum domus conditoris voluntatem. Nomen gentilicium familiae Mim (Ming, Sinice: 明), ut exemplo est, revera 朱Zhū; familiae autem Cim (Qing, Sinice: 清) Aisin Gioro fuit.
Index familiarum
Hic est index familiarum sive domuum regnatricium Sinarum cum numeris imperatorum et annorum quos imperium tenuere, secundum Philippi Couplet librum.[1]
Nota: Cum nonnullo tempore Sinae omnes erant plura in regna divisae, ut exemplo triorum regnorum ac australis et borealis imperii aetatem, datae hic non sunt eae quascumque imperatores posteriores edicto damnationis memoriae, ut verbo dictum, adplicuerint sicuti regnatrices domus Guei ac U post Han perditam, sed modo Heu Han (quae praeclarius Shǔ Hàn appellatur), et itidem aliis.