Anno 1905 cum familia Berolinum venit atque tirocinium mercatoris fecit. Deinde pro primo societate pellicularum Francica "Gaumont" Vindobonae, deinde pro societate "Eclair" operam dedit. Anno 1913 iterum Berolinum venit. Anno 1914 miles factus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1915 societatem propriam pellicularum condidit et diurnalia hebdomadalia fecit. Bello finito multas pelliculas clarissimas (vide infra) fecit. Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, primo Lutetiam deinde Americam emigravit et anno 1944 civis Americanus factus est. Annis 1946 - 1949 summus legatus pellicularum Americanorum in Germania fuit. Deinde et in Germania et in CFA pelliculas fecit.